SANTALINA Ligna

SANTALINA Ligna
SANTALINA Ligna
totâ Indiâ celebratissima, Σαγάλια ξύλα dicuntur Auctori Peripli, facili lapsu literae T. in T. Ita autem is de pelangis ebeni. Α᾿πὸ μὲν Βαρυγάζων εἰς ἀμφότερα ταῦτα τῆς Περσίδος Ε᾿μπόρια, πλοῖα μεγάλα χαλκοῦ καὶ ξύλων Σαγαλίνων καὶ δοκῶν καὶ κεράτων καὶ φαλάγτων Σησαμίνων καὶ Ε᾿βενίνων. A' Barygazis ad ambo haec Persiae Emporia, magnae naves aere et lignis Sagalinis et trabibus et cornibus et phalangis seu fustibus Sesami ac Eheni. Mentio certe Σαντάλου apud recentiores Graecos. Iam vero etiam apud vetustiores nomen hoc fuisle in usu, ex Auctore hoc Peripli patet, unde non ab Arabibus ad Graecos, sed contra a Graecis ad Arabas delatum esse colligitur. Hodie Indi Chandama vocant, ut refert Garsias ab Orto, qui de ligno hoc aromatico videndus est, Aromatum l. 1. c. 18. Aetius in vetustissimo exemplari, l. 16. in confectione Muschati, σάνδανα vocat, non σάνδαλα. Κάρυα Ι᾿νδικὰ τρὶα. Σανδάνων γράμματα ιςτ. Α῎μβαρος. Et in confectione Xeromyri, Σάνδανα, γράμματαιβ. Notum certe M. et N. invicem mutari. Lusitani autem Chi pronuntiant, pro Si, ut Chinenses dicunt, pro Sinensibus. Sic Chandama, pro Sandama, quae Graecis Σάνδανα. Vide Salmas. ad Solin. p. 1032. et 1033. nec non supra Sandalum lignum.

Hofmann J. Lexicon universale. 1698.

Игры ⚽ Поможем решить контрольную работу

Look at other dictionaries:

  • SANDALUM Lignum — quibusdam pro Aloes ligno, hinc Iudaeorum Magistri nonnulli τὴν ἀλόην Bibliorum de sandalo funt interpretati. Sandalum certe notum fuisse Veterib. ex Auctore Peripli Rubri Maris liquet, qui Σανδαλίνων ξύλων meminit. Atque hoc lignum apud Plut.… …   Hofmann J. Lexicon universale

Share the article and excerpts

Direct link
Do a right-click on the link above
and select “Copy Link”